Eundem quidem Spiritum exaudiens, Sancta Ecclesia huius temporis amplissimam Tridentinam doctrinam etiamnum redintegrat et meditatur. Etenim “interpretatio renovationis” quam Praedecessor Noster Benedictus XVI anno MMV coram Curia Romana explicavit haud minus ad Tridentinum quam ad Vaticanum Concilium refert. Enimvero hic modus interpretandi nitidiore sub luce ponit unam praeclaram Ecclesiae proprietatem quam Ipse Dominus illi impertitur: “Ea videlicet est unum `subiectum’ quod, saeculis decurrentibus, crescit ac augetur attamen semper idem manet. Ea itaque est unum subiectum peregrinantis Populi Dei” (Sermo ad Curiam Romanam Natali in tempore Domini).

Ideo gaudemus et laetamur quod, tanto decore in historia Ecclesiae enitens, hic eventus sollemniore modo in Tridenti urbe celebratur.

via LETTERA DEL SANTO PADRE ALL’INVIATO SPECIALE ALLE CELEBRAZIONI DEL 450° ANNIVERSARIO DELLA CHIUSURA DEL CONCILIO ECUMENICO DI TRENTO (TRENTO, 1° DICEMBRE 2013).

[ if, like me, you can’t really read this, get your info from Fr. Z instead! ]

About these ads